- CUGUS
- CUGUSin Usaticis Regni Maioric. A. C. 1248. Si quis dixerit alicui Cugus vel Renegar, et statim ibi aliquod damnum acceperit, non teneatur respondere alicui domino vel eius locum tenenti: Gallis Cocu, vel Coucon, Cornard; Occitanis Couyoul olim Couz, convitium est, quô illi asperguntur, quorum uxores, iis tacentibus, moechantur, Argae hinc dicti Lacedaemoniis. An a cuculis avibus, quos inferior aetas cucos dixit, quique in aliarum avium nidis, puta currucae, palumbi, turturis, alaudae, chloridis, passeris, luscinis, motacillae, rubeculae et ruticillae ova ponunt. Sed ita non qui ab uxore contumeliam patitur, sed qui facit, Cuculus dicendus: quae etiam vocis apud veteres Latinos notio fuit. Artemona certe mulier, in Asinaria Plauti, Demaenetum virum suum, in lupanati cum scorto deprehensum, hôc convitiô excipit, Actu. 5. sc. 2. v. 73.Etiam cubat cuculus.Item, v. 84.Canô capite te cuculum uxor ex lustris domum rapit.Cum contra, quem Galli Cuculum, Romani currucam appellarent. Iuvenal. Sat. 6. v. 276. de viro stolido, falsas adulterae uxoris lacrimas miserante,Tu tibi nunc curruca places, fletumque labellisExsorbes.An a vulgi errore, quô etiam Acron Grammaticus insignis in Horat. l. 1. Sat. 7. abreptus est, putantis cuculi proprium hoc esse, ut alienis ovis incubet, Vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 1. c. 12. Verum Gallos olim non Cocu, sed Coux dixisse, ita ut Cocu vox sit Coux repetita, contendit Car. du Fresne, quamvis eius etymon planum haud esse fateatur, in Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.